- LUDOVICUS
- I.LUDOVICUSAndegavensis Dux cum exercitu 30000. militum Italam intravit, ut Iohannam Hungarorum Reginam ab ipsis Hungaris liberaret, A. C. 1382.II.LUDOVICUSAquileiensis Patr. Car. primus equos et canes alere coepit, A. C. 1444.III.LUDOVICUSArchiep. Moguntinus et Magdeburgensis, atque Ep. Halberstadiensis ac Bambergensis, fil. Frid. Severi Saxoniae Ducis cum choreas duceret, conclavi corruente periit, Sec. 15.IV.LUDOVICUSDux Aurel. secundogenitus Car. V. Gall. Regis sub regno fratris Car. VI. administrationi rerum admotus, nobilitatis favore potens, unus omnia poterat. Quod cum aegre ferret Ioh. Burg. Dux qui regimini similiter imminebat, hinc cruentum Aurelianensis et Burgund. fam. dissidium. Occisus, Ioh. iussu, a nobili quodam Normanno, A. C. 1407. Ex Vallentina filia Ioh. Galeacii Com. Mediol. pater Car. Ducis Aurel. per hunc Avus Lud. XII. Ioh. item, Comitis Engolismensis, qui Franciscum I. suscepit, et filii nothi Ioh. Comitis Dunensis et Longavillani, qui sub Car. VII. gloriosissimas res gessit, etc. Iuv. de Ursinis, Hist. Car. VII. Enguerandus, Monstrel. Chron. Principes e fam. Palatina.V.LUDOVICUSEp. Tholosanus, secundogenitus Car. II. Hierosolymae et Siciliae Regis: cum fratribus, Patris, apud Iacobum Arragoniae Regem capitivi, obses. Obiit A. C. 1297. Aet. 23. A Ioh. XXIII. Sanctis accensitus, A. C. 1317. Pet. Rudolphus, l. 1. Hist. Seraph. Catel. l. 5. Hist. Tol. Sumont. Hist. Neapol. Morer. Dict. Hist.VI.LUDOVICUSHenricus vide supra Henricus.VII.LUDOVICUSIacob a S. Car. Cabillonensis burgundus, Ordinis Carmelitarum alumnus, scripsit Bibliothecam Pontificiam; de qua sic Gerh. von Mastricht IC. supra laudatus, Auctor futilis est, qui in omnibus fere paginis errores cumulat, maximeubi de Scripteribus Protestantibus loquitur, in Hist. Eccl. n. 191.VIII.LUDOVICUSInnoc. Pontisicis nepos, a quo Piceni agri Marchio, et Firmianus Princeps constitutus est, A. C. 1406.IX.LUDOVICUSfil. Bolessai Lignicii Ducis ubi recens aurifodina dives, quae in singulas septimanas 150. auri pondo subministrabat, inventa suerat, spe successionis fratri Wencessao, qui caelibatum spoponderat, Principatum permisit: postea ab illo delusus, nihilominus tutor fratris filiis fideliter praefuit. Obiit A. C. 1396. pater Henr. qui Stigmatias dictus est.X.LUDOVICUSfil. Frid. Victoriosi El. Palat. ex Clara de Tettingen Comitatum Lowenstenium, quem Pater a Lud. ultimo Comite A. C. 1441. aureis Rhenanis 14000. emerat, nactus, bello Bavarito, Ruperti Palatini secutus est partes. Hinc ab Ulrico Wirtembetgico Comitatu exutus, eum aegre, nec nisi mutilum, recepit: Car. V. electo, nomine Septemviralis Collegii, eventum nuntiavit. Obiit A. C. 1524. Pater Lud. et Frid. quorum ille huic sponte cessit, etc. Vide in voce Leonstenia. Duces Borbonii.XI.LUDOVICUSfil. Frid. qui secundogenitus Lud. Imp. Landshutensem tractum nactus erat, multa gessit bella, cum Alberto March. Brandeburgico. Proscriptus a Frid. III. Imp. hostes confertim in se undique irruentes, fortiter repulit, praelio ad Giengam victor. Obiit A. C. 1479. dissidiorum suo tempore in Imperio arbiter. In eius filio Georgio Divite. Ingolstadiensis Academiae conditore, finita linea est, A. C. 1503.XII.LUDOVICUSfil. Ioh. Sarae-pontani com. rami Weilburgensis, ex Elisabetha Lud. Pacifici, Hassiae Landgravii filia, Patri successit, Exstinctus A. C. 1523. Eum excepit fil. Phil. ex Margaretha, Adolphi Com. Nassoviae Weisbadensis filia.XIII.LUDOVICUSfil. Phil. Audacis Regis ex Maria Brabantina, caput fam. Comitum Ebroicensium, et Regum Navarrae. Obiit A. C. 1319. ex Margaretha Artesia pater Phil: Boni. qui per Iohannam, Lud. Hutini filiam. Rex Navarrae factus est, etc.XIV.LUDOVICUSfil. maior natuEberhardi, Ducis Wirtembergici, superiorem Principatûs partem nactus, Uraci sedem legit: a Comitibus Helfensteniis, Balingam, Dutlingam et Blaubeuram emit, A. C. 1447. Primus monetam cudi fecit Obiit A. C. 1450. Pater Eberhardi Barbati, qui Tubingensem Academiam fundavit, A. C. 1477.XV.LUDOVICUSfil. minor Lud.Severi, Ducatum Bavariae nactus, postmodum Imp. evasit, auctor hodiernorum Bavariae Principum, vide in vocibus Bavaria et Lud. V. Imp.XVI.LUDOVICUSfil. ordine quartus Gulielmi Nassoviae Comitis. Desuncti A. C. 1559. ex posteriore eius uxore, Iuliana Bothonis Com. Hanoviae vidua, frater Gulielmi Auriaci, a quo hodierni Principes Arausionenses, et Ioh. cogn. Senioris, a quo reliqui Comites Principesqueve Nassovii; priori, in asserenda Belgarum Libertate, strenuus adiutor fuit. Inter Foederis, contra Inquisitionem, a praecipuis Belgarum initi, inter quos erant etiam Romanae Religionis nonnulli, primarios Duces, a rom. sacris palam dissentiebat, sociatissibi prae aliis Herenbergensi et Culenburgico Comitibus, nec non Henr. Brederodio, antiquo Hollandiae Principum genere edito. Qui, quadringentis foederatorum comitantibus, die Non. April. A. c. 1566. intermes in Curiam Bruxellensem venêre, preces hac ad Margaretham, quae tum Phil. II. nomine Belgio praesidebat, ferentes: Ut edicta super Religione a Rege, de Ordinum Belgicorum sententia mutarentur, interitu quiescerent. Quorum cum alterum Praefecta se commendaturam Regi promitteret, alterum suae potestatis negaret, non aliud impetratum, quam ut Iudices et Quaesitores iuberentur cognitionem prudentiâ temperare. Postea Albani crudelitate exasperatis Belgarum animis, et hinc gliscente bello, pars exulum Lud. ductum sequnti, in Frisiam irruêrunt: qui, interempto Arembergio, quem prudentius cunctantem militum ardor et convitia in proelium impulerant, disiectisque eius copiis, victores, cum descituras civitates frustra exspectarent et iam deficiens stipendium disciplinam solvisset, Albani superventu concisi, amisso etaim in priorepugna Adolpho, Arausionensis ac Lud. fratre, alterno hostium et suo sanguine bellum imbuêrunt. A. C. 1568. Astu dein militari Lud. Montem, hannoniae urbem, cepit, quam Albanus recuperavit A. C. 1572. Post varias tandem res praeclare gestas, cum copias fratri adduceret, ut hossem detraheret Hollandiâ, prope Noviomagum, immodestiâ militis, qui, cum strictis pugionibus hostis instaret, aera Ducem flagitabat, caesus Occubuit A. C. 1574. Is finis fuit, verba sunt Hug. Grotii Ann. l. 2. Dui ingenio manuque inter landatissimos, fratri ipsius Henr. Christophoro praeterea Palatmi Principis fil. etc.XVII.LUDOVICUSfil. secundogenitus Ioh. Christiani, ex Lignicia fam. in divisione Lignicium sortitus est, et A. C. 1663. morte suâ Annam Sophiam Megapolitanam viduam reliquit.XVIII.LUDOVICUSfil. tertius Phil. Magnanimi, Hassiae Landgravii, Marpurgi habitavit, et sine prole Exstinctus A. C. 1604. Religioni praeprimis testamento cavit.XIX.LUDOVICUSmodo memorati Phil. ex Alberto fil. Annae Auriacae marito, nepos, paternas ditiones rexit, ad A. usque C. 1627. Pater ex Anna Maria Hasso-Cassellana, Gulielmi Lud. cui uxor obtigit Badensis; Annae Sabinae, inter incunabula Defunctae; Alberti, qui vix biennium attigit; Sophiae Amaliae, itidem vix trimulae; Georgii Adolphi, intra Annum Mortui; Phil. Luisae Iulianae, Mauritii intra biennium Defuncti; Ernesti Car. quarto Aet Anno Exstincti; Mariae Elisaberhae, frid. derico Dagsbergensi nuptae; Ioh. Dorotheae, Ernesti Casimiri et Othonis. E quibus maximus natu, ex Anna Amalia Badensi, suscepit Annam Sibyllam A. C. 1617. Mauritium A. c. 1618. quo iterum Decessit; Carolam A. C. 1620. Crafftum a. C. 1621. Amaliam A. C. 1623. et Ioh. Lud. A. C. 1625. Cyr. Lentul. Geneal. Princ. Nass. MS.XX.LUDOVICUSnomen monetae aureae Francicae, 11. libr. in cuius antica parte Rex laureatus conspicitur, adscripto nomine LUDOVICUS XIII. vel XIV. (sub his enim cusi sunt) in altera crux, inter quaterna lilia totidemqueve coronulas, cum lem mate solito. CHRISTUS REGNAT. VINCIT. IMPERAT. Idem nomen argenteae monetae 3. libr. eorundem Regum, in cuius una parte Rex, in altera Franciae et Navarrae insignia visuntur. Vide Richeliet. Dict. Gall.XXI.LUDOVICUSnomen trium Marchionum Mantuan. Akorumque Principum. De quibus alias.XXII.LUDOVICUSsecundogenitus Car. Ducis inf. Lotharingiae, ex Agnete Veromandua, cogn. Barbatus A Conrado Salito Imp. Comes Thuringiae creatus, Obiit A. C. 1055. Ei successêrunt 5. huius nominis. Ultimus Lud. VI. Sanctus Obiit in Italia, A. C. 1227. Maritus Elizabethae, filiae Andreae II. Hung. Regis Sanctis annumeratae a Greg. P. A. C. 1335. Vide supra.XXIII.LUDOVICUSsecundogenitus prioris, per Charlottam filiam Ioh. II. Cyprii, uxorem, Cyprii R. regno a Iacobo huius fil. notho, occupato, Obiit improlis A. C. 1482. Steph. Lusignanus Hist. Cypri. Guicheno Hist. Sab. Vide Charlotta. Alii Principes.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.